Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Milt.1 Nep. Milt.2 () >>Nep. Milt.3

ch. 2 Milt.2.1 Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, tota regione, quam petierat, potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocavit crebrisque excursionibus locupletavit.

Milt.2.2 neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est. nam cum virtute militum devicisset hostium exercitus, summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decrevit.

Milt.2.3 erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitia consecutus. neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat. quibus rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus.

Milt.2.4 Chersoneso tali modo constituta Lemnum revertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant: [illi enim dixerant, cum vento borea domo profectus eo pervenisset, sese dedituros] se enim domum Chersonesi habere.

Milt.2.5 Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt. pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Milt.1 Nep. Milt.2 () >>Nep. Milt.3

Powered by PhiloLogic